라틴어 문장 검색

Nec minus ipsae compressiones et dilatationes et eruptiones corporum fiunt, aliae velocius, aliae tardius, pro natura corporis et motus, sed per momenta certa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:8)
et nihilominus longe major posset esse compressio illorum, quam illa ullo modo patiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:22)
Eodem modo et aqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:12)
At circulationes illas in liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequam se liberare possunt, se invicem relevant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, motui libertatis verius assignamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:18)
vel per compressiones, extensiones, agitationes, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:3)
2. De secundo vero modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, valere certe compressiones et hujusmodi violentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:1)
Omnis enim vita, immo etiam omnis flamma et ignitio destruitur per compressiones;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:4)
sin minus, apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:20)
Etenim baculum per compressionem curvatum post aliquod tempus non resilit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:27)
"Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via" etc. Nam etsi per Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire non potui. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:45)
Grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 4:3)
Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet timor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:1)
verum oti fructus est non contentio animi, sed relaxatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:2)
sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 1:6)
Idem intellige de Nive et Pulveribus per compressionem vel liquefactionem condensatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION